라틴어 문장 검색

In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
post latissimis fenestris vineas, valvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:3)
Marmore splendet, valvis in viridia prominet et exit, alia viridia superioribus inferioribusque fenestris suspicit despicitque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:1)
Dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis (plebs habitat diversa locis):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:4)
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:2)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas admisitque deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:9)
Reseratis aurea valvis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt convivia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:5)
"video futurum principem quandoque, qui servus Dei taetris sacrorum sordibus servire Romam non sinat, qui templa claudat vectibus, valvas eburnas obstruat, nefasta damnet limina, obdens aenos pessulos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.146)
"forceps Myronis, malleus Polycliti natura vestrum est atque origo caelitum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1109)
ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:21)
Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 13:1)
huc eat et illuc valva deiecto obice rumpatque postes;
(세네카, Hercules Furens 14:28)
et valvae, Libyci nobile dentis opus, altera deiectos Parnasi vertice Gallos, altera maerebat funera Tantalidos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 318)

SEARCH

MENU NAVIGATION