라틴어 문장 검색

sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te quam tibi scribimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 3:3)
ideo illi oculos deus commodavit, ut vapulando deficiant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:8)
quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 266:4)
qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur - si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 567:1)
non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 281:1)
alii non dubitare impudenter obviam crimini eundo suspicionem averti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 349:1)
Non feret quin vapulet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1136)
Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1199)
Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1257)
Nunc profecto vapula ob mendacium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1280)
M. Ergo istoc magis, quia vaniloquo's, vapulabis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1303)
Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1328)
Vapula.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1353)
nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1430)
quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 357)

SEARCH

MENU NAVIGATION