라틴어 문장 검색

alterum Nautius contra Sabinos duxit castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 279:1)
pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Verginio consulibus tantum metus et vastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro Romano exiret bellive inferendi memoria patribus aut plebi esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 229:1)
et cum victoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque arcem dique et homines Romani tenuerint, victoribus Romanis reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur, et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam adversa fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 538:2)
ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:2)
nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo alia illis insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 195:1)
tum quae moles ea quidve prodigii esset quaerentem audisse vastitatem Italiae esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 225:1)
quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeva relicto hoste insidias petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 39:2)
post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 29:1)
itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장26)
Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert.
(불가타 성경, 아모스서, 5장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION