라틴어 문장 검색

de Miseno enim post vaticinationem dictura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 464)
aut certe ξόανα dicit, id est simulacra brevia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant vaticinationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 683)
ex adyto locum vaticinationis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 981)
quo omine sollicitatos conditores misisse ad Tusciam ad aruspicem illius temporis nominatum, qui iam indicaverat Argo filio suo, tributum fataliter esse, ut is locus orbi imperitaret, in quo illud caput esset inventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34515)
illis simpliciter confitentibus occurrisse sibi iuvenem, tunc aruspex conscenso equo secutus Argum occidit eo loco, ubi nunc Roma est, a cuius caede Argiletum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34520)
longaevus aruspex argumento aetatis vult doctum videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4981)
quibusdam sane displicet, quod aruspicis nomen addiderit, cuius aetatem auctoritatemque designat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4982)
et cum aruspices respondissent illic fore orbis imperium, ubi illud fuisset, diligentia Numae, ne quandoque ab hostibus posset auferri, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt et in templo Martis locata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6649)
inscriptum in basi fuit 'Caesari emitheo'. sed Vulcanius aruspex in contione dixit cometen esse, qui significaret ex- itum noni saeculi et ingressum decimi;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 469)
inprobant enim aruspices hostiam, quae admota altaribus re- luctatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3953)
Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 9:3)
Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperii occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 19:2)
sequitur μαντικη` vestra, quae Latine divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores nobis essent colendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:3)
Mirabile videtur quod non rideat haruspex cum haruspicem viderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 71:3)
Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION