라틴어 문장 검색

Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:5)
Surda sit ad organa:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:16)
- si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:3)
nam si Vergilio puer et tolerabile desset hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret grave bucina:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII23)
"nam cum pro me Fortuna vocatur, adfixit ceras illa de nave petitas, quae Siculos cantus effugit remige surdo."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX71)
Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII75)
dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli vi oppressus esset, summi vir astus et audaciae, si processisset, Olyndicus, qui hastam argenteam quatiens quasi caelo missam vaticinanti similis omnium in se mentes converterat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 13:4)
Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, tela disponit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 8:2)
nec ratione docere ulla suadereque surdis, quid sit opus facto, facilest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:10)
sed in hoc adyto vaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:3)
Huiusmodi igitur statum imperatori in transitu vaticinatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:5)
Ecquid clarum factum est inde sumpsisse Virgilium quod Apollo ea vaticinetur quae sibi Iuppiter fatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 14:1)
tonat augure surdo, Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:10)
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures Coelicolum dirae convertunt carmina gentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION