라틴어 문장 검색

vel quia furiosis pro tribus plures videntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4696)
"Nec hac furiosa opinione contenti aniles fabulas adstruunt et adnectunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:2)
et C. Staienus, qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido quodam et petulanti et furioso genere dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:2)
X. Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:1)
Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:2)
Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 51:1)
qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:4)
Nec vero convenit, cum furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 66:11)
ego vero istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:6)
contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:1)
etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 5 2:4)
ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 3:1)
quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 3:3)
quis enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei p. indiceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 18 2:3)
vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 3 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION