라틴어 문장 검색

quod si te mala mens furorque vecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, ut nostrum insidiis caput lacessas, ah tum te miserum malique fati, quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 157)
quis deus tibi non bene advocatus vecordem parat excitare rixam?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 402)
scribet mala carmina vecors:
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장47)
Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:4)
nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 48:2)
Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 53:5)
Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 9:1)
quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:2)
Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:3)
Terruerant satis haec pavidam praesagia plebem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:23)
Celeres capiunt praesagia belli, Calcatisque ruunt castris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:68)
Tristes praesagia curas Exagitant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:19)
Quodnisi fatorum leges intentaque iussu Ordinis aeterni miserae vicinia mortis Damnatum leto traherent ad litora Magnum, Non ulli comitum sceleris praesagia deerant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:21)
'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' et 'vesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus sic male deseruit (9.310). malesana] 'non ', ut statio male fida carinis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 83)
aut promanteusis est, praesagium, propter bella Carthaginis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6912)

SEARCH

MENU NAVIGATION