라틴어 문장 검색

nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)
et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos negotiatores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 3:2)
Africae deinde, quae Aegypto iuncta est, praepositus Apollonius, vectigalibus eiusdem Africae Aegyptique Cleomenes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 6:1)
"Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam dupli-care poterat, occupasti."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:30)
negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:16)
Agrippae tumidus negotiator Cadmi municipes ferat lacernas;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII6)
Et delator es et calumniator, Et fraudator es et negotiator, Et fellator es et lanista.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXVI1)
per rotam autem ostendit negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque volvuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 59610)
Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:4)
Sed si omissis his rebus, quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas, quae inter se confligunt, contendere velimus, ex eo ipso, quam valde illi iaceant, intellegere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:1)
et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem utens etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:11)
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:1)
Melius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:7)
Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia, quas civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset, ut eae rursus vectigales essent neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:4)
At aucta vectigalia, utile igitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION