라틴어 문장 검색

Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:3)
Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:5)
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII20)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
Numquam enim nisi navi plena tollo vectorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 9:2)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Sola tibi caussa haec est iusta timoris, Vectorem non nosse tuum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:78)
teque per amnem Improbe Lernaeas vector passure sagittas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:69)
Cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae, Exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:17)
Per te perque tuam, vector lascive, puellam, Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV9)
'] quidam deesse aliquid putant, ut sit sensus 'inclinans se in latus ad ictum vehementiorem intorsit hastam', nam si latus equi accipias, contrarium erit quod subiunxit 'alvum'. feri quadrupedis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 513)
fulmina torques vel intorques, vel gubernas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2084)
portitor proprie portitor est qui portat, abusive etiam qui portatur portitor dicitur, sicut vector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2982)
hastam intorsit equo figurate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6371)

SEARCH

MENU NAVIGATION