라틴어 문장 검색

equus si uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat:
(아풀레이우스, 변명 20:3)
igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
(아풀레이우스, 변명 29:11)
quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum - adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos - hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum,
(아풀레이우스, 플로리다 21:2)
Postquam ardua montium et lubrica vallium et roscida caespitum et glebosa camporum emensi, me equo indigena peralbo vehens eo quoque admodum fesso, ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem, in pedes desilio, equi sudorem a fronte curiose exfrico, aures remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alui solitum ac naturale praesidium eliquaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:2)
"Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:16)
"Nam et navis ipsa qua vehebamur, variis turbinibus procellarum quassata, utroque regimine amisso, aegre ad ulterioris ripae marginem detrusa praeceps demersa est, et nos omnibus amissis vix enatavimus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:19)
Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni;
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:4)
Praeclarus ille vector mens cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem;
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:7)
Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:4)
"Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri, vibratis hinc inde laciniis et reflato sinu, sensim levatam suo tranquillo spiritui vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis subditae florentis caespitis gremio leniter delapsam reclinat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:62)
"Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:155)
prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent:
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:5)
"quis enim viantium vectorem suum non libenter auferat secum?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:20)
"Visetur et in fabulis audietur doctorumque stilis rudis perpetuabitur historia Asino vectore virgo regia fugiens captivitatem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:12)
"equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION