라틴어 문장 검색

cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 316:1)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 483:1)
litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 403:1)
consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 245:1)
Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 317:1)
duobus fratribus regulis haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 57:2)
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 314:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION