라틴어 문장 검색

Tranquillus contubernalis meus vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 1:1)
Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:1)
quam pudet hoc illis persuasum talibus, ut se Romanasque acies censerent Martis amore posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter venditat Aeneadasque suos successibus auget!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권92)
inde ad consessum caveae pudor almus et expers sanguinis it pietas hominum visura cruentos congressus mortesque et vulnera vendita pastu spectatura sacris oculis, sedet illa verendis vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2376)
summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:1)
Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat.
(세네카, 행복론, Liber VI 190:2)
Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 191:1)
et nec, ut plurimi, qui cum credita diffidenter allegant, volunt videri egisse se 1 cautius, sed neque ex illo, ut ferunt, numero qui secreta dirigentium principum venditantes ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius quam cum legatione.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 3:3)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)
quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, liberius de propriis locis sumam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 6:4)
reliqua vendita, quibus domini non exstitere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 109:3)
criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 371:2)
vagari eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio venditantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 529:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)
hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare conciliandae gratia pacis cupiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 301:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION