라틴어 문장 검색

neque enim altior ulli mens hausto de fonte venit, rex tristis et aeger pondere curarum propiorque abeuntibus annis inter adhortantes vix sponte incedit Adrastus, contentus ferro cingi latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권18)
Abi, stultu's, sero post tempus venis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2150)
Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장22)
Nam et si manu velis aperta venire, nulla te mulier eo quod petis vacuum permittet abire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:11)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
Here de theatro, Pollione cantante, Cum subito abires, dum fugis, loquebaris, Hereditatis tibi trecenta venisse, Et mane centum, et post meridie centum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI3)
"index laetitiae fertur ad astra sonus, fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores atria dixerunt), unde sinister abit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권211)
illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 184:1)
adversus ea consul victis condiciones accipiendas esse, non ferendas respondit, neque ut venerint ad oppugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 111:1)
si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 467:1)
Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:1)
Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장69)
intro abite atque haec cito celerate, ne mora quae sit, cocus cum veniat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 236)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장45)
tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit, tum dolor et curae rugaque frontis abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:161)

SEARCH

MENU NAVIGATION