라틴어 문장 검색

quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum venabulis et cultris quaeque alia venantibus tela sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장4)
festis Saturno diebus inter alia aequalium ludicra regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장2)
ego vero omnem eloquentiam omnisque eius partis sacras et venerabilis puto, nec solum cothurnum vestrum aut heroici carminis sonum, sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lascivias et iamborum amaritudinem epigrammatum lusus et quamcumque aliam speciem eloquentia habeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 4:1)
ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:1)
hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 3:2)
venisse ad Persas, apud quos summa laus esset fortiter venari, luxuriose vivere:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 5:1)
sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:2)
ego perdidi uiginti milia nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:6)
regum etiam regem et exercitatione uenandi et conuictu megistanum abstinuisse, quod apud Parthos iustiti instar est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:5)
ac ne ex lusu quidem aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 2:1)
ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:2)
Drusum pompeium puberem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani despondisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 1:3)
aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 2:4)
multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos per nuntium increpuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 1:2)
iuuenalibus senes quoque consulares anusque matronas recepit ad lusum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION