라틴어 문장 검색

ceu fessis ubi remigum lacertis primae carbasa ventilatis, aurae, ergo omnes, age, quae sub axe primo Romani colitis fidem parentis, prono limite commeate gentes, Eoae citius venite laurus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana24)
quis Apolline merso frigida damnatae praeduxit nubila menti?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum9)
et ubi causa eius uentilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inuentus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:8)
Iam te non alius belli tenet aptius artes, qua deceat tutam castris praeducere fossam, qualiter aduersos hosti defigere ceruos, quemue locum ducto melius sit claudere uallo, fontis ubi dulces erumpat terra liquores, ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti, laudis ut adsiduo uigeat certamine miles, quis tardamue sudem melius celeremue sagittam iecerit aut lento perfregerit obuia pilo, aut quis equum celeremue arto compescere freno possit et effusas tardo permittere habenas inque uicem modo directo contendere passu, seu libeat, curuo breuius conuertere gyro, quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri, siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae amplior aut signata cita loca tangere funda.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae26)

SEARCH

MENU NAVIGATION