라틴어 문장 검색

Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
vimineasque trahit crates ad agrorum scilicet exaequa- tionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 951)
alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri- mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1668)
nam quae spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam quam ventriculum cordis appellant, cui similis alter adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam illam cavam influit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:3)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:9)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)

SEARCH

MENU NAVIGATION