라틴어 문장 검색

Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: " En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ". Cui dixit rex: " Appendite eum in eo ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장9)
Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: " Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장7)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
(불가타 성경, 요엘서, 4장8)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Et dixi ad eos: " Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ". Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장12)
et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장15)
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장51)
Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장14)
alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장14)
Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장8)
ac fuere quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 5:1)
itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset, quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:3)
11. Preterea nobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt circa rithimos huic appendamus capitulo, cum in isto libro nichil ulterius de rithimorum doctrina tangere intendamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 205:1)
Et Raab meretrix in typo ecclesiae resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:52)
"Non fuit alius talis ut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu domini."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION