라틴어 문장 검색

sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum qui, quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:3)
Pompeius Ciceronis facetiarum inpatiens fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 7:1)
Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:4)
Sed castos docet et probos amores, Lusus, delicias facetiasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV5)
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum, Unum ponere ferculis tot assem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI8)
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:1)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
vehemens et interdum irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:5)
summa libertas in oratione, multae facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:5)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:3)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:5)
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat, et e disciplina motus quidam videretur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION