라틴어 문장 검색

est et sapidus et venustus, qui est quorundam superficietenus rethoricam aurientium, ut Laudabilis discretio marchionis Estensis, et sua magnificentia preparata, cunctis illum facit esse dilectum;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 84:2)
est et sapidus et venustus etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut Eiecta maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila secundus adivit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 84:3)
"His autem ludis - loquor enim, quae sunt ipse nuper I expertus - unus quidam poeta dominatur, homo per-1 litteratus, cuius sunt illa convivia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:17)
grues unam sequuntur ordine litterato.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:4)
sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum qui, quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:3)
modo memineritis a Servio nostro exigendum ut quicquid obscurum videbitur quasi litteratorum omnium longe maximus palam faciat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 20:3)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum, Unum ponere ferculis tot assem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI8)
Cicero in Bruto commentatum in litteratis fuisse>. quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum venientibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50511)
Varus, tragoe- diarum scriptor, habuit uxorem litteratissimam, cum qua Vergilius adulterium solebat admittere, cui etiam dedit scriptam tragoediam, quam illa marito dedit tamquam a se scriptam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 205)
Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:2)
et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:3)
Alii a C. Persio litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum esse Lucilius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:7)
isdemque temporibus L. Furius Philus perbene Latine loqui putabatur litteratiusque quam ceteri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION