라틴어 문장 검색

mox Caesarem vergente iam senecta secretoque loci mollitum munia imperii facilius tramissurum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장5)
quidam pampineam coronam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere, vergente autumno mortem principis ostendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장4)
igitur Pharasmanes iuvenem potentiae promptum et studio popularium accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장6)
ex quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장4)
Tiridates vergente iam die procul adstitit, unde videri magis quam audiri posset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장10)
nec tamen proximo itinere ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장11)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
occupantur plana Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis dividebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장2)
Terra finesque qua ad Orientem vergunt Arabia terminantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu Phoenices et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장1)
his ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:3)
Dein uergente iam die ingressus senatum positaque breui oratione quasi raptus de publico et suscipere imperium ui coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium petit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 1:1)
Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:1)
At qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, quos Simos vocant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION