라틴어 문장 검색

per situlam, quam sinistra manu retinet, ostendit fluentiam omnium lacunarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6963)
unde quia ait 'in litore', volunt qui- dam in aqua, a fluctibus derelicta in lacuna litoris, se eum videre potuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 256)
videtur enim de aestate dicere 'tepido umore'. lacunae autem sunt fossae, in quibus aqua stare consuevit, id est quasi lacus minores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1174)
ita enim ligni vermes vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2563)
sed quadam ratione naturae haec ad suos congerunt nidos, quae vermes possint creare, ex quibus relicti eo- rum pulli aluntur interdum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4143)
velleraque ut foliis d. t. s. apud Aethiopiam, Indos et Seras sunt quidam in arboribus vermes et bombyces appellantur, qui in aranearum morem tenuissima fila deducunt, unde est seri- cum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1211)
nam ideo verbe- rantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, unde apes sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2852)
modis animalia miris et quod ex cadavere nascuntur animalia, et quod apes ex vermibus procreantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3091)
de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:1)
Non mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne vermes nascuntur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:8)
sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, et summos dentes ima labella tegant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 57:4)
tenet ima lacunae lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres viminaque et longa parvae sub harundine cannae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:4)
Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:2)
nescit esurire in aevum qui tuam sumit dapem, nec lacunam ventris inplet, sed fovet vitalia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae34)
Aspera gustatu populo sitiente lacuna tristificos latices stagnanti felle tenebat.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Lacus Myrrhae in Heremo1)

SEARCH

MENU NAVIGATION