라틴어 문장 검색

Fabii quoque Valentis copiae (iam enim Ticinum venerat) posito hostium contemptu et reciperandi decoris cupidine reverentius et aequalius duci parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장3)
cohortes Batavorum, quas bello Neronis a quarta decima legione digressas, cum Britanniam peterent, audito Vitellii motu in civitate Lingonum Fabio Valenti adiunctas rettulimus, superbe agebant, ut cuiusque legionis tentoria accessissent, coercitos a se quartadecimanos, ablatam Neroni Italiam atque omnem belli fortunam in ipsorum manu sitam iactantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장5)
Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii Valentis pugnae signum et militem in armis invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장4)
nec ultra in commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a Fabio Valente epistulae demerent metum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장7)
recitatae Fabii Valentis epistulae ad consules scriptae haud immoderate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장7)
Exim Bononiae a Fabio Valente gladiatorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장1)
simul odiorum invidiaeque erga Fabium Valentem admonebatur ut impar apud Vitellium gratiam virisque apud novum principem pararet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장10)
profecto Caecina scripsit Fabius Valens exercitui, quem ipse ductaverat, ut in itinere opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장4)
Fabium Fabullum quintae legionis legatum et Cassium Longum praefectum castrorum duces deligunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장2)
namque Fabium Valentem profectum ab urbe adceleraturumque cognita Caecinae proditione coniectabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장2)
et fidus Vitellio Fabius nec militiae ignarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장3)
At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장1)
Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장1)
Fabius Valens e sinu Pisano segnitia maris aut adversante vento portum Herculis Monoeci depellitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장3)
quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, ad navis regreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION