라틴어 문장 검색

Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior est detracta opinione probitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:2)
Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:4)
sed animus acer et praesens et acutus idem atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte coniuncta].
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:9)
eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:1)
Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 58:1)
cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 58:1)
mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 8:3)
omnes captiones in omni sententia occurrunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 4:8)
sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:3)
oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:4)
nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:6)
Naevi, si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:2)
Viderat hoc in me vitium versuta Corinna, Quaque capi possem, callida norat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 197)
Ut sua maturus complevit tempora venter, alipedis de stirpe dei versuta propago nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:1)
versuta fraus et callida amat tenebris obtegi, aptamque noctem turpibus adulter occultus fovet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus6)

SEARCH

MENU NAVIGATION