라틴어 문장 검색

placebo tibi, si me culpam emendare permiseris . . . |Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:19)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, bulbus et, ex horto quae venit, herba salax ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, quasque tulit folio pinus acuta nuces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:2)
nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae quae male creverunt, vescaque parva vocant, vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem aedem non magni suspicer esse Iovis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권286)
) audetis vesci, genus o mortale?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:6)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)
Interea pubi indomitae non gramina tantum nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, sed frumenta manu carpes sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:8)
Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum lilia verbenasque premens vescumque papaver regum aequabat opes animis seraque revertens nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:4)
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes, tu me fecisti locupletem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 75)
pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 196:2)
Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 77:4)
non enlychnia sicca, non replictae bulborum tunicae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum7)
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:2)
Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 247)
vescumque papaver 'vescum' tria significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1311)

SEARCH

MENU NAVIGATION