라틴어 문장 검색

ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
mox omnes laniant hastis artusque trementes dilacerant;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:243)
laceros iuvat ire per artus pressaque calcato vestigia sanguine tingui.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:261)
at qui desidia semper vinoque gravatus, indulgens Veneri, voluit torpescere luxu, hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:287)
primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:4)
Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:2)
Propter quod utilius est citracorporis vexationem fame potius et siti cubitorem bovem emendare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 11:5)
Ceteri artus similes membris villatici canis aeque probantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 9:3)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)
quorum pars onusta vulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장3)
contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet viamque strage hostium aperiret, inprompto iam ob continua pericula, sive illum recens acceptum vulnus tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장2)
mox ubi sanguis in artus extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque invicem lambunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장5)
dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et spiritus raperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장4)
ambusti multorum artus vi frigoris et quidam inter excubias exanimati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장7)
restringitur vinclis venaeque eius per omnis artus exolvuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION