라틴어 문장 검색

Sidicinis finitimis arma coniunxerat, unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 228:2)
nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 537:2)
nec erat ea tempestate gens alia cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 410:1)
his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 270:1)
ceteros propinquitas urbis tutata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 532:3)
huius propinquitas populi acuit curam patribus, ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 650:1)
erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 576:1)
se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum civitatium animos inritavit cum publice, tum etiam singulos privatim, ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 107:1)
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:2)
quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 326:1)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 307:1)
opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 288:1)
Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris, tam optumum est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2101)

SEARCH

MENU NAVIGATION