라틴어 문장 검색

qui illico cum caeteris, post multam defensionem victus ac decollatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:3)
Ibidem per deserta et [0527C] montana Libani plurimi Christiani, qui victum quaerebant, praefata necessitate compulsi, a Turcis trucidati reperti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:2)
Ibi quoque Sarraceni in virtute sua confidentes et ab urbe Sidone euntes, lacessere praesumebant exercitum, caesis peregrinis in urbis hujus regione victum et necessaria quaerentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:3)
- Quidam e populo dum victum longius quaererent, mortem incurrunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 7:2)
Interea in hac mora longae obsidionis et prolixa operosaque machinarum structura, compulit quosdam indigentia rerum necessariarum ab exercitu surgere, et victum quaerere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:1)
Juxta verbum et edictum istud omnes a vetito manus continuerunt, solum quod victui hac nocte sufficeret contraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:7)
Vides, o frater charissime Tankrade, quomodo dux Venetorum cum tota manu sua bello victus et fatigatus abscessit, nec ultra vires adhibet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:4)
Paschalis vero pastor S. Romanae Ecclesiae, et in toto orbe terrarum Christianae fidei ac religionis [0594D] examinator, Baldewini precibus et S. Hierosolymitanae Ecclesiae satisfaciens, consilio fidelium fratrem, Mauritium unum de duodecim cardinalibus, legatum S. Romanae Ecclesiae Hierosolymam proficisci destinavit, ut vice domini apostolici ipsum patriarcham, pro merito et culpa discussum aut excusatum, in cathedram episcopalem sanciret, aut victum et juste condemnatum de apostolica sententia deponeret ac feriret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:1)
Tum tandem victus prae nimia jaculorum assiduitate, fugam arripuit cum manu diu fame macerata et viribus exhausta, et ipse in tentoria reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:5)
Tandem Turcorum manu intollerabili sagittis et arcu osseo invalescente, comes Blesensis victus et attritus, simili fuga qua et socii in castra relatus est, multis nobilibus viris de comitatu ejus, victis et exstinctis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:9)
- Reymundus comes praelio victus, versus montana fugiens cum decem militibus, silicem quamdam praecelsam occupat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 33:2)
Eadem vero nocte qua comes Raymundus a cacumine silicis et Turcorum obsidione, subveniente Stephano Blesensi ac Conrado stabulario, liberatus et reductus est in castra ad confratres, coeperunt focos et victus necessarios [0615B] universi parare, qui a caede et bello in tabernacula confugerant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:7)
- Turci cum Christianis decertantes, victum fugientemque Willhelmum insecuti sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 59:2)
Comitem quidem jam victum, ac de bello fugientem, usque ad civitatem Germanicoplam insecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:4)
Attamen consilio suorum victus, concessit magnificis illius intercessoribus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION