라틴어 문장 검색

at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico detraxit matris gremio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae70)
nobiliora tenent animos exempla pudicos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae75)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
stabat praeterea luco dilectior omni laurus, virgineos quondam quae fronde pudica umbrabat thalamos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:28)
amplexus hoc promeruere pudici!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:172)
viduae, quibus ille maritos abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres insultantque alacres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:260)
tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras inlustrare feris summoque in vertice rupis Alpinae socias arcu cessante pudicas et pharetratarum comitum inviolabile cogis concilium.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:117)
Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:1)
Haec ubi viduus pecudibus ager.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:1)
Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae laboraverimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 12:1)
Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:3)
Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 31:1)
Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:3)
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION