라틴어 문장 검색

copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provolvebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장5)
ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장4)
quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia praecipientium et oblivione moris antiqui?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 2:1)
est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:2)
cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:2)
nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 53장 1:4)
annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:1)
Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 18장 1:1)
tertium autem Luguduni iniit solus, non ut quidam opinantur superbia neglegentiaue, sed quod defunctum sub Kalendarum diem collegam rescisse absens non potuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 17장 1:8)
plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se probantibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 3:1)
Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:1)
Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:1)
Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:2)
"saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:14)
"quem spreveris, valentiorem neglegentia facias."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION