라틴어 문장 검색

Oneravi te tot pariter missis voluminibus, sed oneravi primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esse, ut plane scirem tibi vacaturum, quod vulgo dicitur, librum legere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 1:1)
non vacat quia vindemiae in manibus, non libet quia exiguae.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 1:3)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
Indicas etiam modicas te vindemias collegisse:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 2:3)
"hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권610)
Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:2)
et varios ponit fetus autumnus et alte mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:3)
Aspice veteraria nostra et plena multorum saeculorum vindemiis horrea;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:5)
comitataque gressum laeta per impressas rorat Vindemia plantas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 146)
fert tempus utrumque veris opes rutilosque ligat vindemia flores;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem17)
Audio industriae tuae votisque communibus uberiore proventu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:1)
saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu, et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas Dorida montani cupierunt prendere Panes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis43)
Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 11:1)
Pol ut praedicas, vindemia [haec] huic anui non sat est soli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 219)

SEARCH

MENU NAVIGATION