라틴어 문장 검색

postremus metito postremus vindemiato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4101)
"ecce Palatinus pateram retinere minister non valet, elisa destillant balsama dextra, flamen et ipse suas miratur vertice laurus cedere, et incertum frustratur victima ferrum, nescio quis certe subrepsit Christicolarum hic iuvenum;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3152)
illic et gracili balsama surculo desudata fluunt, raraque cinnama spirant, et folium, fonte quod abdito praelambens fluvius portat in exitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae35)
iam mella de scopulis fluunt, iam stillat ilex arido sudans amomum stipite, iam sunt myricis balsama.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias20)
"ex his amoenus hostiis surgit vapor vincens odorem balsami, turis, croci, auras madentes Persicorum aromatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1134)
oscula perspicuo figunt inpressa metallo, balsama defundunt, fletibus ora rigant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.50)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:8)
tus, nardum, balsama, myrrhae hic sunt, hic Phoenix busti dat cinnama vivi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 45)
balsamaque 'que' vacat, ut "dixitque et proelia voce diremit". sane balsamum est arbor ipsa, opobalsamum sucus col- lectus ex arbore - nam ὀπόσ dicitur sucus - , xylobalsamum lignum ipsius arboris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1191)

SEARCH

MENU NAVIGATION