라틴어 문장 검색

veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et invidiam apud multos valere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장7)
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장6)
nam ceteros manifestum ferro vel creditum est veneno aut fame extinctos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장7)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustae cum Vrgulania.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장4)
Pergamenos (eo ipso nitebantur) aede Augusto ibi sita satis adeptos creditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장7)
nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장8)
fama tamen occisi falso credita exterruit Parthos victoriamque concessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장10)
et cum Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis testibus creditum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장5)
ipse eum pugionem apud Capitolium sacravit inscripsitque Iovi Vindici:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장4)
post arma Iulii Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장6)
multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis coeptis revocaverat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장6)
Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Romanae civitatis et in posterum tributi levamento.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장3)
sit ante oculos Nero quem longa Caesarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut ego cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장8)
Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa , quod postea creditum est, insidiis et simulatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION