라틴어 문장 검색

Et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant gradu, frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 12:2)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)
Et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per fallaces discursus, violato foedere dudum concepto, collimitia nostra temptabat, quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 2:1)
Qua capit insontes, se dolet arte capi.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:18)
eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερα`ν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.
(아풀레이우스, 변명 48:10)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
"Ae sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem."
(아풀레이우스, 변신, 5권88)
"Indignae rei scaevitatem, qua plerumque insontes periclitantur homines!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:5)
Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:8)
Ego autem post primos eorum clamores cum eis dixissem de illo invito non ordinando, qua iam promissione detinerer, atque adiecissem quod, si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia relicta turba redierant.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:5)
In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et futuram scribunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 1:1)
Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 6:1)
Tanta, inquit, sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 20:1)
Cuius rei nuncii postquam in aulam Franciae allati sunt, ita nonnullos iuvenili sanguine ferventes veluti Furiis conciverunt ut legati Angli non sine periculo essent ne motu aliquo repentino violarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:4)
Rex ad haec paulum subsiliit et dixit, "Medius fidius (domine me) de lauto et splendido apparatu quo me excepisti gratias ago, sed pati minime possum leges meas sub conspectu meo violari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION