라틴어 문장 검색

hic mea carmina regina bellorum virago Caesareo peramavit auro, cum tu sodalis dulce periculum conisus omni pectore tolleres, ut Castor ad cunctos tremebat Bebryciae strepitus harenae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum7)
"proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni arma patris pinuque iubas imitatur equinas, terribilis silvis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권135)
nusquam inclyta Virtus, restinxit Bellona faces, longeque paventes Mars rapuit currus, et Gorgone cruda virago abstitit, inque vicem Stygiae subiere sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권223)
ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3128)
nervoque equino quia in arcubus nervi equini solent esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6191)
ivbasque propter equinam caudam, quae esse solebat in galeis, ut cristaque hirsutus equina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6381)

SEARCH

MENU NAVIGATION