라틴어 문장 검색

quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hane a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 362:1)
ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 97:1)
libidinem iuvet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus regnum ut, si qua pretiosa fecit, fecerit et bona.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 283:2)
similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:3)
sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 70:3)
In universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 398:5)
deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:2)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:2)
" Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:8)
" Tam effeminata vox virum dedecet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 4:2)
effeminatum ait et enervem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:6)
Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:2)
enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 34:3)
Si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION