라틴어 문장 검색

'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est - nam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere quae vellem" - , sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 112)
vel quod ibi virginitas Callistonis delibat sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 573)
nam ne continuatio nominum posset creare fastidium, in aliis habitum, in aliis commemorat virginitatem, in aliis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3364)
corpore castiore plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:5)
Minerva prima quam Apollinis matrem supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra diximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam Arcades *κορίαν nominant et quadrigarum inventricem ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse virginitatem suam violare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)
Rogati mox a quodam, delicio suo Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Asinus et Galli.4)
"quos tangimus arcus, este meae testes virginitatis"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권94)
"procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos virginitate focos, sedula fune viri contento brachia lassant:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권195)
"hoc pretium positae virginitatis habe."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권89)
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit nec capit et comites virginitatis amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권184)
illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis "da mihi perpetua, genitor carissime," dixit "virginitate frui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:10)
Ortygiam studiis ipsaque colebat virginitate deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:4)
aliis violentior aequo visa dea est, alii laudant dignamque severa virginitate vocant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:2)
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis, caesis plangore lacertis, intendens palmas "o diris barbare factis, o crudelis" ait nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:6)
qui raptae praemia nobis virginitatis habes ait.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION