라틴어 문장 검색

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut viridante toro consederat herbae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:1)
" Sic fatus cingit viridanti tempora lauro, et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:12)
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:7)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
Hunc vehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:6)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
oblivioso levia Massico ciboria exple, funde capacibus unguenta de conchis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 75)
modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus quamvis crassa queat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.8)
si dura morabitur alvus, mitulus et viles pellent obstantia conchae et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.21)
modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et Concha salis puri, toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 20:3)
caerulea taurus colla sublimis gerens erexit altam fronte viridanti iubam;
(세네카, 파이드라 15:17)
hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, sed potui blandi carminis obsequio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8b11)
Inda cavis aurum mittit formica metallis, et venit e Rubro concha Erycina salo, et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 134)
"si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa et quae sub Tyria concha superbit aqua, Eurypylique placet Coae textura Mineruae, sectaque ab Attalicis putria signa toris, seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae, murreaque in Parthis pocula cocta focis;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 59)
sed premit adiecto radiantis pondere conchae semiferi Galatea latus, quod pollice fixo vellit, et occulto spondet conubia tactu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION