라틴어 문장 검색

bona indoles, ἐα`ν διαμείνηͺ.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:14)
Caesaris vero pueri mirifica indoles virtutis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:4)
sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:1)
videtur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravanduin parati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 4:2)
Maiore mihi ingenio videtur esse quam ut cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad virtutem maior indoles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:6)
Ab hac etiam indole iam illa matura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:8)
ne tibi, optimae indolis iuveni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 6:2)
Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut vita eius brevis et angusta debuerit hac velut immortalitate proferri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:1)
Nam et C. Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate complexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum visus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 5:1)
iam quod in flore primo tantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturus, si virtutes eius maturuissent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 4:1)
Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes summae spei summae indolis iuvenes, Fuscum Salinatorem et Ummidium Quadratum, egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:2)
Est indolis optimae brevi producturus alios, si interim provectus fuerit a nobis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 4:4)
Verus humanus progressus morali indole praestat atque secum fert integram personae humanae observantiam, sed etiam naturali mundo vacare debet et “oportet contra aestimetur uniuscuiusque entis natura et mutua conexio in ordine composito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:8)
Si utique oecologiam vere aedificare volumus, quae omnia deleta restituere sinat, tum nullum scientiarum genus nullaque prudentiae forma est neglegenda, ne religiosa quidem per propriam indolem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:3)
meam vestigo sacram indolem, cum eandem mundanam scrutor”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION