라틴어 문장 검색

Qui exaudivit te et nos pro te, ut libereris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur, ipse te exaudiet, ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates, invisibiliter et spiritaliter vincas et sic utaris hoc mundo tamquam non utens, ut ex bonis eius bona facias, non malus fias, quia et ipsa bona sunt nec dantur hominibus nisi ab illo, qui habet omnium caelestium et terrestrium potestatem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 10:5)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Invisibilia ipsius Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), tum etiam ipsa continentissimae vitae sobrietas, quodam eis merito idipsum acquisivit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:5)
Ubi quidem cum ait, invisibilia ipsius, id est Dei, quia etiam ipso nomine spiritus, invisibilis natura declaratur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:8)
Sin autem intelligatur ut dicatur divinitas ipsius vel ejus, sicut Dei invisibilia ipsius vel virtus ejus, recte quoque cum dicitur divinitas ipsius, id est ipse Deus cujus sunt illa invisibilia, et illa virtus, Deus Pater intelligitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION