라틴어 문장 검색

solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:3)
velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata vita a se desertas passura videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:6)
virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur se a beata vita esse relictas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:3)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:10)
in eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam vitam non escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:6)
tu in eo sitam vitam beatam putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 35:8)
videturne omnem hic beatam vitam in una virtute ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:1)
an dubium est quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata compleatur, si id possit amitti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:8)
nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:9)
qui autem illam maxume optatam et expetitam securitatem - securitatem autem nunc appello vacuitatem aegritudinis, in qua vita beata posita est - habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:1)
Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:3)
dicunt illi quidem, sed is vitam beatam compleri negant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:2)
ex quibus bonorum beatam vitam esse concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:12)
quod si , beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION