라틴어 문장 검색

Itaque hujusmodi homines emendant nonnulla sed parum promovent, et proficiunt in melius non in majus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:57)
Itaque si notiones ipsae mentis (quae verborum quasi anima sunt, et totius hujusmodi structurae ac fabricae basis) male ac temere a rebus abstractae, et vagae, nec satis definitae et circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:8)
denique historia naturalis, levis et inops, vitiosissimam materiam intellectui ad philosophiam et scientias congesserunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:6)
Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
Minus vitiosum genus est nominum substantiae alicujus, praesertim specierum infirmarum, et bene deductarum (nam notio cretae, luti, bona;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:2)
vitiosius genus est actionum, ut generare, corrumpere, alterare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:4)
vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis), ut gravis, levis, tenuis, densi, etc.;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:5)
Dicendum porro est et de vitiosa materia contemplationum, praesertim in philosophia naturali.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:2)
Primo, impressiones sensus ipsius vitiosae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:7)
Denique invenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamvis emendatae, pene interclusum esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:1)
Sed tamen verum est, si in historia naturali et experimentis magna et crebra et continua fuerint errata, illa nulla ingenii aut artis foelicitate corrigi aut emendari posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:8)
Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:5)
Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:2)
Etenim qui conditionem suam emendare nullo modo potest, conditionem alterius pro viribus suis labefactabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:3)
Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION