라틴어 문장 검색

Primo, impressiones sensus ipsius vitiosae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:7)
Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:11)
Atque loca quod attinet, (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:4)
Etenim et quaerere et optare non inepte, pars scientiae est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:7)
(Nam de sale inepta ratio est, sed introducta ut possit comprehendere corpora terrea, sicca, et fixa.)
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:7)
Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:2)
Invaluit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:17)
exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:24)
Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:14)
Hoc enim societati quemvis ineptum reddit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:17)
Tandem correptus racionibus his uir ineptus, Sensit in exemplis mulieris tam sapientis, Insciciae quantae tempus censere sit ante, Vanaque sectari, sectandaque non meditari, Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:27)
Quam super inuectus furiosus hic et uir ineptus, Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:19)
"Que tibi sunt uires, me sic ut ineptus adires?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:4)
Sed magis sunt vitiosa illa loca, quam ut uncius sanari possint.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:12)
Qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION