라틴어 문장 검색

perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant, qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:3)
denique non hinnitus item differre videtur, inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, et cum sic alias concussis artibus hinnit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:17)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:2)
Retia quibus me involutum tenes nimis rara sunt, nimis patula:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 10:2)
quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:4)
Cum procul e summis conspecti collibus hostes Fraude sua cessere parum, dum colle relicto Effusam patulis aciem committeret arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:14)
quam vix e pulvere miles Corripiens, patulum galeae confudit in orbem, Porrexitque duci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:56)
ore redundant, Et patulae nares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:54)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Huius dum patulos adludens temptat hiatus Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX2)
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem Ampullis potas semisupinus aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV2)
Numquid te vitreis nudum lasciva sub undis Vidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVIII4)
Sic vincas Noviumque Publiumque Mandris et vitreo latrone clusos;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION