라틴어 문장 검색

Qui deceat, currum vitricus ipse dabit, Inque dato curru, populo clamante triumphum, Stabis et adiunctas arte movebis aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 219)
Et movet exemplo vitricus arma tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b18)
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt Egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 97)
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, te laedi, cum quis laeditur inde, putas, sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, non tamen efficies ut timeare mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 211)
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, hoc ego te laetor coniugis esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Venus, hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes sacra patremque humeris, altera sacra, tulit, venimus ad felix aliquando nomen Iuli, unde domus Teucros Iulia tangit avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권35)
Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus Iunonem veteres finire coegerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, tempestivus erat caelo Cythereius heros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:1)
Hanc alii proceres per saecula longa potentem, sed dominam rerum de sanguine natus Iuli efficiet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 34:5)
Quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moveri, palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis "adspice" dicebat, "quanta mihi mole parentur insidiae quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:2)
vitricus antevenit tardum praefervidus ortum privigni nondum geniti;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권84)
"absterge, Christe, hoc dedecus, emitte Gabriel tuum, agnoscat ut verum Deum errans Iuli caecitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.142)
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo additur, - Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, - triginta magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit, regnumque ab sede Lavini transferet, et longam multa vi muniet Albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:7)
Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium oceano, famam qui terminet astris, - Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:8)
sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:7)
" Paret Amor dictis carae genetricis, et alas exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION