라틴어 문장 검색

praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:2)
Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 13:1)
Piso ait vitulam victoriam nominari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:1)
Cum faciam vitula pro frugibus id est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:2)
cum faciam rem divinam non ove, non capra, sed vitula, tamquam dicat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:3)
cum vitulam pro frugibus sacrificavero, quod est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:4)
cum vitula rem divinam fecero.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:5)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Haedique petulci Floribus insultent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 3:1)
Praeterea teneri tremulis in vocibus haedi Corniferas norunt matres agnique petulci.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 3:3)
una ponetur cenula mensa, Haedus, inhumani raptus ab ore lupi, Et quae non egeant ferro structoris ofellae, Et faba fabrorum prototomique rudes;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII8)
Venator leporem, colonus haedum, Piscator ferat aequorum rapinas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII10)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis De primo matrum lacte colustra damus.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXVIII Colustrum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION