라틴어 문장 검색

Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:2)
ἐγω` με`ν ἄκων δαπανῶ, συ` δ' οὐ παύηͺ. AGROITAS MASSILIENIS longe uiuidiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia tamquam riuales iocati sunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 12:2)
Nec te ad segnem aut inertem quietem voco, non ut somno et caris turbae voluptatibus quidquid est in te indolis vividae mergas.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 110:1)
quisquis exilem iacens , animam retentat, vividos haustus levis concipiat.
(세네카, 오이디푸스 13:60)
novi ego ingenium viri indocile:
(세네카, Thyestes 204:1)
non indociles lugere sumus.
(세네카, Troades 85:1)
aspice quos summittat humus non fossa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosior arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 24)
atque aram circum steterant armenta Myronis, quattuor artificis, vivida signa, boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 315)
Non hic terrigenam loquar cohortem admixto mage vividam veneno, cui praeter speciem modo carentem angues corporibus voluminosis alte squamea crura porrigentes in vestigia fauce desinebant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem15)
indocilem quae mens detraxit Achillem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권119)
"haec calathos et sacra ferat, tu frange regendo indocilem sexuque tene, dum nubilis aetas solvendusque pudor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권149)
"dum fore praeclaros armis et vivida rebus pectora vipereo Tyrios de sanguine iactas demissumque Iovis serie genus, a!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권107)
nec minor in terris bella Eurysthea gerentem Amphitryoniaden alto per gramina sulco duxerat, illi etiam ferus indocilisque teneri, mox divum dono regis dignatus Adrasti imperia et multum mediis mansueverat annis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권115)
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION