라틴어 문장 검색

Nam nec animae nostrae cum resumptis corporibus eis in unam personam sociabuntur, ideo aliud quam erant efficientur, quamvis ipsum corpus rursum animando vivificetur, et de inanimato ad animationem promoveatur, ut ex hoc corpus ipsum potius per eam quam ipsa propter corpus mutari dicendum sit. Corpus quippe ex ipsa, non ipsa ex corpore in quemdam proficit statum, ab ipso calorem et motum suscipiens, cum ipsa in seipsum persistat immobilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:5)
Quoniam si illa sanctae animae invisibilis et illocalis praesentia alicuius famulantium spurcitia offendatur, timendum est , quod propheta terribiliter comminatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:6)
' Quo audito iam quasi emissum vivificantem resumpsi spiritum et ei propius accedens de omnibus coepi diligenter inquirere, et ipsa seriatim cuncta narrare ita dicens:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:8)
Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:65)
sic virtus hepatis solatio cordis vivificante viduata, torpescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:68)
Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:15)
Patet hic profecto quomodo virtus S. crucis non solum contra invisibilium jacula praevalet inimicorum, sed etiam adversus arma visibilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:8)
Amicorum ergo suffragio corpus mortuum vivificare dicitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 57:4)
Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 41:2)
sed sit anima in corpore, ut vivificet corpus, hoc gubernet, illuminet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:16)
Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:13)
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, inquit, omnes vivificabuntur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:9)
Suscipe nos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:4)
Si quaeris thesauros, accipe invisibiles et occultos quos in coeli altissimis, non quos in terrarum venis requiras.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:14)
quia Terra erat invisibilis, et incomposita (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION