라틴어 문장 검색

ut facile cernas non magis negatum esse igni vivificare animantia quam maturare vegetabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:16)
Etiam inventum illud celebre Fracastorii de sartagine acriter calefacta, qua circundant medici capita apoplecticorum desperatorum, expandit manifeste spiritus animales ab humoribus et obstructionibus cerebri compressos et quasi extinctos, illosque ad motum excitat, non aliter quam ignis operatur in aquam aut aerem, et tamen per consequens vivificat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:17)
ubi facile conspici dabitur processus vivificandi et organizandi, et quid et quae partes fiant ex vitello, quid ex albumine ovi, et alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:14)
Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
(불가타 성경, 호세아서, 6장2)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)
tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:5)
Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 3:3)
intus alit vegetat et in aeternitatem custodit, quia mixtus est et nulla pars est elementi sine deo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7263)
Itaque cum diluculo ad mare inambulando litori pergeremus, ut et aura adspirans leniter membra vegetaret et cum eximia voluptate molli vestigio cedens harena subsideret, Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens osculu, labiis pressit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 4:1)
"Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:24)
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
(기도문, 사도신경10)
Ipsum nostrum corpus orbis terrarum ex elementis constat, eodem ex aëre spiritum trahimus atque eius aqua nos vivificat ac reficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:6)
In cunctis creaturis eius vivificans Spiritus habitat, qui ad necessitudinem cum Eo instaurandam nos vocat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:2)
ergo animalis homo quondam, nunc Spiritus illum transtulit ad superi naturam seminis, ipsum infundendo Deum mortalia vivificantem.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 361)
Deus, ignee fons animarum, duo qui socians elementa, vivum simul ac moribundum, hominem, Pater, effigiasti, tua sunt, tua, rector, utraque, tibi copula iungitur horum, tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti1)

SEARCH

MENU NAVIGATION