라틴어 문장 검색

nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:1)
quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 126:1)
et quam potuit truculentissime eum aspexit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 61:5)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt, ad vociferationem transeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:7)
manus recenti sanguine etiamnunc madent vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
(세네카, 아가멤논 17:14)
Postera die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio oritur, alius tumultus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:8)
At quam bene mimum egit, quomodo raptam se questa est, qua uociferatione!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 2:2)
languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 9:2)
regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 41:3)
Circa pecuniam plurimum vociferationis est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:1)
Mihi cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.30)
ius est in armis, opprimit leges timor, ante ora vidi nostra truculenta manu gnatos paterni cadere regni vindices ipsumque, Cadini nobilis stirpem ultimam, occidere, vidi regium capitis decus cum capite raptum, quis satis Thebas fleat?
(세네카, Hercules Furens 3:24)
ardent minaces igne truculento genae oculique vix se sedibus retinent suis;
(세네카, 오이디푸스 12:29)
truculentus et silvester ac vitae inscius tristem iuventam Venere deserta coles?
(세네카, 파이드라 6:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION