라틴어 문장 검색

quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
tunc reputant annos interceptoque volatu vulturis incidunt properatis saecula metis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:89)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
lapsus meliore volatu consequitur vincitque suos auriga iugales.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae67)
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
rex ipse silentum Lethaeo vehitur curru lucemque timentes insolitam mirantur equi trepidoque volatu spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia31)
Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi his Aether, his Terra dedit confusaque rursus pro domino Natura timet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia39)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
credas ex aethere lapsam stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:92)
Parnasus geminos fertur iunxisse volatus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:8)
variisne meatibus idem arbiter an geminae convertant aethera mentes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:52)
Nuntia votorum celeri iam Fama volatu moverat Aonios audito consule lucos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:144)

SEARCH

MENU NAVIGATION